MUNDUS LATĪNUS / AUCTŌRĒSIndex tōtīus sēdis
Nūntiī et litteraeAd legendum et discendum
Mundus Latīnus

Lege Latīnē. Intellege mundum.

Explōrā vocābula →Ad legendum et discendum
Gāius Iūlius Caesar · Liber VI

Caput 17

Commentāriī dē bellō Gallicō

Imāgō ad librum VI, caput 17.
Imāgō ad huius capitis argūmentum illūstrandum creāta.
Gradus IVLitterae

Deōrum maximē Mercurium colunt. Huius sunt plūrima simulācra; hunc omnium inventōrem artium ferunt, hunc viārum atque itinerum ducem, hunc ad quaestūs pecūniae mercātūrāsque habēre vim maximam arbitrantur. Post hunc Apollinem et Mārtem et Iovem et Minervam. Dē hīs eandem ferē quam reliquae gentēs habent opīniōnem: Apollinem morbōs dēpellere, Minervam operum atque artificiōrum initia trādere, Iovem imperium caelestium tenēre, Mārtem bella regere. Huic, cum proeliō dīmicāre cōnstituērunt, ea quae bellō cēperint plērumque dēvovent; cum superāvērunt, animālia capta immolant, reliquās rēs in ūnum locum cōnferunt. Multīs in cīvitātibus hārum rērum exstrūctōs cumulōs locīs cōnsecrātīs cōnspicārī licet. Neque saepe accidit ut neglēctā quispiam religiōne aut capta apud sē occultāre aut posita tollere audēret; gravissimumque eī reī supplicium cum cruciātū cōnstitūtum est.

Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →