MUNDUS LATĪNUS / AUCTŌRĒSIndex tōtīus sēdis
Nūntiī et litteraeAd legendum et discendum
Mundus Latīnus

Lege Latīnē. Intellege mundum.

Explōrā vocābula →Ad legendum et discendum
Gāius Iūlius Caesar · Liber VI

Caput 35

Commentāriī dē bellō Gallicō

Imāgō ad librum VI, caput 35.
Imāgō ad huius capitis argūmentum illūstrandum creāta.
Gradus IVLitterae

Haec in omnibus Eburōnum partibus gerēbantur, diēsque adpetēbat VII, quem ad diem Caesar ad impedīmenta legiōnemque revertī cōnstituerat. Hīc quantum in bellō fortūna possit et quantōs adferat cāsūs cōgnōscī potuit. Dissipātīs ac perterritīs hostibus, ut dēmōnstrāvimus, manus erat nūlla quae parvam modo causam timōris adferret. Trāns Rhēnum ad Germānōs pervenit fāma dīripī Eburōnēs atque ultrō omnīs ad praedam ēvocārī. Cōgunt equitum duo mīlia Sugambrī, quī sunt proximī Rhēnō, ā quibus receptōs ex fugā Tencterōs atque Usipetēs suprā docuimus. Trānseunt Rhēnum nāvibus ratibusque xxx mīlibus passuum īnfrā eum locum ubī pons erat perfectus praesidiumque ab Caesare relictum. Prīmōs Eburōnum fīnīs adeunt; multōs ex fugā dispersōs excipiunt, māgnō pecoris numerō, cuius sunt cupidissimī barbarī, potiuntur. Invītātī praedā longius prōcēdunt. Nōn hōs palūdēs bellō latrōciniīsque nātōs, nōn silvae morantur. Quibus in locīs sit Caesar ex captīvīs quaerunt; profectum longius reperiunt omnemque exercitum discessisse cōgnōscunt. Atque ūnus ex captīvīs: “Quid vōs,” inquit, “hanc miseram ac tenuem sectāminī praedam, quibus licet iam esse fortūnātissimōs? Tribus hōrīs Aduatucam venīre potestis; hūc omnīs suās fortūnās exercitus Rōmānōrum contulit. Praesidī tantum est ut nē mūrus quidem cingī possit, neque quisquam ēgredī extrā mūnītiōnēs audeat.” Hāc oblātā spē Germānī quam nactī erant praedam in occultō relinquunt; ipsī Aduatucam contendunt ūsī eōdem duce cuius haec indiciō cōgnōverant.

Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →