Nātiō est omnis Gallōrum admodum dēdita religiōnibus; atque ob eam causam quī sunt adfectī graviōribus morbīs, quīque in proeliīs perīculīsque versantur, aut prō victimīs hominēs immolant aut sē immolātūrōs vovent, administrīsque ad ea sacrificia druidibus ūtuntur, — quod, prō vītā hominis nisi hominis vīta reddātur, nōn posse deōrum immortālium nūmen plācārī arbitrantur; pūblicēque eiusdem generis habent īnstitūta sacrificia. Aliī immānī māgnitūdine simulācra habent, quōrum contexta vīminibus membra vīvīs hominibus complent; quibus succēnsīs circumventī flammā exanimantur hominēs. Supplicia eōrum quī in fūrtō aut latrōciniō aut aliā noxiā sint comprehēnsī grātiōra dīs immortālibus esse arbitrantur; sed, cum eius generis cōpia dēficit, etiam ad innocentium supplicia dēscendunt.

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →