MUNDUS LATĪNUS / AUCTŌRĒSIndex tōtīus sēdis
Nūntiī et litteraeAd legendum et discendum
Mundus Latīnus

Lege Latīnē. Intellege mundum.

Explōrā vocābula →Ad legendum et discendum
Gāius Iūlius Caesar · Liber VI

Caput 31

Commentāriī dē bellō Gallicō

Imāgō ad librum VI, caput 31.
Imāgō ad huius capitis argūmentum illūstrandum creāta.
Gradus IVLitterae

Ambiorīx cōpiās suās iūdiciōne nōn condūxerit, quod proeliō dīmicandum nōn exīstimāret, an tempore exclūsus et repentīnō equitum adventū prohibitus, cum reliquum exercitum subsequī crēderet, dubium est. Sed certē dīmissīs per agrōs nūntiīs sibī quemque cōnsulere iussit. Quōrum pars in Arduennam silvam, pars in continentīs palūdēs profūgit; quī proximī Ōceanō fuērunt hī īnsulīs sēsē occultāvērunt quās aestūs efficere cōnsuērunt; multī ex suīs fīnibus ēgressī sē suaque omnia aliēnissimīs crēdidērunt. Catuvolcus, rēx dīmidiae partis Eburōnum, quī ūnā cum Ambiorige cōnsilium inierat, aetāte iam cōnfectus, cum labōrem bellī aut fugae ferre nōn posset, omnibus precibus dētestātus Ambiorigem, quī eius cōnsilī auctor fuisset, taxō (cuius māgna in Galliā Germāniāque cōpia est) sē exanimāvit.

Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →