Sunt item quae appellantur alcēs. Hārum est cōnsimilis caprīs figūra et varietās pellium; sed māgnitūdine paulō antecēdunt mutilaeque sunt cornibus et crūra sine nōdīs articulīsque habent; neque quiētis causā prōcumbunt neque, sī quō adflīctae cāsū concidērunt, ērigere sēsē āc sublevāre possunt. Hīs sunt arborēs prō cubīlibus; ad eās sē adplicant atque ita paulum modo reclīnātae quiētem capiunt. Quārum ex vestīgiīs cum est animadversum ā vēnātōribus quō sē recipere cōnsuērint, omnēs eō locō aut ab rādīcibus subruunt aut accidunt arborēs, tantum ut summa speciēs eārum stantium relinquātur. Hūc cum sē cōnsuētūdine reclīnāvērunt, īnfīrmās arborēs pondere adflīgunt atque ūnā ipsae concidunt.

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →