MUNDUS LATĪNUS / AUCTŌRĒSIndex tōtīus sēdis
Nūntiī et litteraeAd legendum et discendum
Mundus Latīnus

Lege Latīnē. Intellege mundum.

Explōrā vocābula →Ad legendum et discendum
Gāius Iūlius Caesar · Liber VI

Caput 3

Commentāriī dē bellō Gallicō

Imāgō ad librum VI, caput 3.
Imāgō ad huius capitis argūmentum illūstrandum creāta.
Gradus IVLitterae

Itaque nōndum hieme cōnfectā, proximīs IIII coāctīs legiōnibus dē imprōvīsō in fīnīs Nerviōrum contendit, et prius quam illī aut convenīre aut profugere possent, māgnō pecoris atque hominum numerō captō atque eā praedā mīlitibus concessā vāstātīsque agrīs, in dēditiōnem venīre atque obsidēs sibī dare coēgit. Eō celeriter cōnfectō negōtiō, rūrsus in hīberna legiōnēs redūxit. Conciliō Galliae prīmō vēre, ut īnstituerat, indīctō, cum reliquī praeter Senonēs, Carnūtēs, Trēverōsque vēnissent, initium bellī ac dēfectiōnis hoc esse arbitrātus, ut omnia postpōnere vidērētur, concilium Lutetiam Parīsiōrum trānsfert. Cōnfīnēs erant hī Senonibus cīvitātemque patrum memoriā coniūnxerant; sed ab hōc cōnsiliō āfuisse exīstimābantur. Hāc rē prō suggestū prōnūntiātā eōdem diē cum legiōnibus in Senonēs proficīscitur māgnīsque itineribus eō pervēnit.

Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →