Hāc parte Galliae pācātā tōtus et mente et animō in bellum Trēverōrum et Ambiorigis īnsistit. Cavarinum cum equitātū Senonum sēcum proficīscī iubet, nē quis aut ex huius īrācundiā, aut ex eō quod meruerat ōdiō, cīvitātis mōtus exsistat. Hīs rēbus cōnstitūtīs, quod prō explōrātō habēbat Ambiorigem proeliō nōn esse contentūrum, reliqua eius cōnsilia animō circumspiciēbat. Erant Menapiī propinquī Eburōnum fīnibus, perpetuīs palūdibus silvīsque mūnītī, quī ūnī ex Galliā dē pāce ad Caesarem lēgātōs numquam mīserant. Cum hīs esse hospitium Ambiorigī sciēbat; item per Trēverōs vēnisse Germānīs in amīcitiam cōgnōverat. Haec prius illī dētrahenda auxilia exīstimābat quam ipsum bellō lacesseret, nē dēspērātā salūte aut sē in Menapiōs abderet aut cum Trānsrhēnānīs congredī cōgerētur. Hōc initō cōnsiliō tōtīus exercitūs impedīmenta ad Labiēnum in Trēverōs mittit duāsque ad eum legiōnēs proficīscī iubet; ipse cum legiōnibus expedītīs quīnque in Menapiōs proficīscitur. Illī nūllā coāctā manū, locī praesidiō frētī, in silvās palūdēsque cōnfugiunt suaque eōdem cōnferunt.

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →