Huius Hercyniae silvae, quae suprā dēmōnstrāta est, lātitūdō VIIII diērum iter expedītō patet; nōn enim aliter fīnīrī potest, neque mēnsūrās itinerum nōvērunt. Oritur ab Helvētiōrum et Nemetum et Rauracōrum fīnibus, rēctāque flūminis Dānuvī regiōne pertinet ad fīnīs Dācōrum et Anartium; hinc sē flectit sinistrōrsus dīversīs ab flūmine regiōnibus multārumque gentium fīnīs propter māgnitūdinem attingit. Neque quisquam est huius Germāniae quī sē [aut audīsse] aut adīsse ad initium eius silvae dīcat, cum diērum iter LX prōcesserit, aut quō ex locō oriātur accēperit. Multaque in eā genera ferārum nāscī cōnstat quae reliquīs in locīs vīsa nōn sint; ex quibus quae maximē differant ab cēterīs et memoriae prōdenda videantur haec sunt.

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →