Caesar, postquam per Ubiōs explōrātōrēs comperit Suēvōs sēsē in silvās recēpisse, inopiam frūmentī veritus (quod, ut suprā dēmōnstrāvimus, minimē omnēs Germānī agrī cultūrae student), cōnstituit nōn prōgredī longius; sed, nē omnīnō metum reditūs suī barbarīs tolleret, atque ut eōrum auxilia tardāret, reductō exercitū partem ultimam pontis, quae rīpās Ubiōrum contingēbat, in longitūdinem pedum CC rescindit, atque in extrēmō ponte turrim tabulātōrum IIII cōnstituit praesidiumque cohortium XII pontis tuendī causā pōnit māgnīsque eum locum mūnītiōnibus fīrmat. Eī locō praesidiōque C. Volcātium Tullum adulēscentem praeficit; ipse, cum mātūrēscere frūmenta inciperent, ad bellum Ambiorigis profectus, per Arduennam silvam — quae est tōtīus Galliae maxima atque ab rīpīs Rhēnī fīnibusque Trēverōrum ad Nerviōs pertinet, mīlibusque amplius D in longitūdinem patet — L. Minucium Basilum cum omnī equitātū praemittit, sī quid celeritāte itineris atque opportūnitāte temporis prōficere possit; monet ut ignīs in castrīs fierī prohibeat, nē qua eius adventūs procul sīgnificātiō fīat; sēsē cōnfestim subsequī dīcit.

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →