MUNDUS LATĪNUS / AUCTŌRĒSIndex tōtīus sēdis
Nūntiī et litteraeAd legendum et discendum
Mundus Latīnus

Lege Latīnē. Intellege mundum.

Explōrā vocābula →Ad legendum et discendum
Gāius Iūlius Caesar · Liber VI

Caput 8

Commentāriī dē bellō Gallicō

Imāgō ad librum VI, caput 8.
Imāgō ad huius capitis argūmentum illūstrandum creāta.
Gradus IVLitterae

Vix agmen novissimum extrā mūnītiōnēs prōcesserat, cum Gallī — cohortātī inter sē nē spērātam praedam ex manibus dēmitterent; longum esse perterritīs Rōmānīs Germānōrum auxilium exspectāre; neque suam patī dīgnitātem ut tantīs cōpiīs tam exiguam manum praesertim fugientem atque impedītam adorīrī nōn audeant — flūmen trānsīre et inīquō locō committere proelium nōn dubitant. Quae fore suspicātus Labiēnus, ut omnīs citrā flūmen ēliceret, eādem ūsus simulātiōne itineris placidē prōgrediēbātur. Tum praemissīs paulum impedīmentīs atque in tumulō quōdam conlocātīs, “Habētis,” inquit, “mīlitēs, quam petīstis facultātem; hostem impedītō atque inīquō locō tenētis; praestāte eandem nōbīs ducibus virtūtem quam saepenumerō imperātōrī praestitistis; atque illum adesse et haec cōram cernere exīstimāte.” Simul sīgna ad hostem convertī aciemque dērigī iubet; et paucīs turmīs praesidiō ad impedīmenta dīmissīs reliquōs equitēs ad latera dispōnit. Celeriter nostrī clāmōre sublātō pīla in hostīs immittunt. Illī, ubī praeter spem quōs fugere crēdēbant īnfēstīs sīgnīs ad sē īre vīdērunt, impetum nostrōrum ferre nōn potuērunt, ac prīmō concursū in fugam coniectī proximās silvās petiērunt. Quōs Labiēnus equitātū cōnsectātus, māgnō numerō interfectō, complūribus captīs, paucīs post diēbus cīvitātem recēpit. Nam Germānī quī auxiliō veniēbant perceptā Trēverōrum fugā sēsē domum contulērunt. Cum hīs propinquī Indūtiomārī, quī dēfectiōnis auctōrēs fuerant, comitātī eōs ex cīvitāte excessērunt. Cingetorigī, quem ab initiō permānsisse in officiō dēmōnstrāvimus, prīncipātus atque imperium est trāditum.

Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →