MUNDUS LATĪNUS / AUCTŌRĒSIndex tōtīus sēdis
Nūntiī et litteraeAd legendum et discendum
Mundus Latīnus

Lege Latīnē. Intellege mundum.

Explōrā vocābula →Ad legendum et discendum
Gāius Iūlius Caesar · Liber VI

Caput 30

Commentāriī dē bellō Gallicō

Imāgō ad librum VI, caput 30.
Imāgō ad huius capitis argūmentum illūstrandum creāta.
Gradus IVLitterae

Basilus ut imperātum est facit. Celeriter contrāque omnium opīniōnem cōnfectō itinere multōs in agrīs inopīnantīs dēprehendit; eōrum indiciō ad ipsum Ambiorigem contendit, quō in locō cum paucīs equitibus esse dīcēbātur. Multum cum in omnibus rēbus tum in rē mīlitārī potest fortūna. Nam ut māgnō accidit cāsū ut in ipsum incautum etiam atque imparātum incideret, priusque eius adventus ab omnibus vidērētur quam fāma ac nūntius adferrētur, sīc māgnae fuit fortūnae, omnī mīlitārī īnstrūmentō quod circum sē habēbat ēreptō, rēdīs equīsque comprehēnsīs, ipsum effugere mortem. Sed hoc factum est, quod, aedificiō circumdatō silvā, ut sunt ferē domicilia Gallōrum, quī vītandī aestūs causā plērumque silvārum ac flūminum petunt propinquitātīs, comitēs familiārēsque eius angustō in locō paulisper equitum nostrōrum vim sustinuērunt. Hīs pūgnantibus illum in equum quīdam ex suīs intulit; fugientem silvae tēxērunt. Sīc et ad subeundum perīculum et ad vītandum multum fortūna valuit.

Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →