MUNDUS LATĪNUS / AUCTŌRĒSIndex tōtīus sēdis
Nūntiī et litteraeAd legendum et discendum
Mundus Latīnus

Lege Latīnē. Intellege mundum.

Explōrā vocābula →Ad legendum et discendum
Gāius Iūlius Caesar · Liber VI

Caput 26

Commentāriī dē bellō Gallicō

Imāgō ad librum VI, caput 26.
Imāgō ad huius capitis argūmentum illūstrandum creāta.
Gradus IVLitterae

Est bōs cervī figūrā, cuius ā mediā fronte inter aurīs ūnum cornū exsistit excelsius magisque dērēctum hīs quae nōbīs nōta sunt cornibus. Ab eius summō sīcut palmae rāmīque lātē diffunduntur. Eadem est fēminae marisque nātūra, eadem fōrma māgnitūdōque cornuum.

Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →