Caesar, partītīs cōpiīs cum C. Fabiō lēgātō et M. Crassō quaestōre celeriterque effectīs pontibus, adit tripartītō, aedificia vīcōsque incendit, māgnō pecoris atque hominum numerō potītur. Quibus rēbus coāctī Menapiī lēgātōs ad eum pācis petendae causā mittunt. Ille obsidibus acceptīs hostium sē habitūrum numerō cōnfīrmat, sī aut Ambiorigem aut eius lēgātōs fīnibus suīs recēpissent. Hīs cōnfīrmātīs rēbus Commium Atrebātem cum equitātū custōdis locō in Menapiīs relinquit; ipse in Trēverōs proficīscitur.

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →