MUNDUS LATĪNUS / AUCTŌRĒSIndex tōtīus sēdis
Nūntiī et litteraeAd legendum et discendum
Mundus Latīnus

Lege Latīnē. Intellege mundum.

Explōrā vocābula →Ad legendum et discendum
Aulus Hirtius · Liber VIII

Caput 1

Commentāriī dē bellō Gallicō

Gradus IVLitterae

Omnī Galliā dēvictā Caesar cum ā superiōre aestāte nūllum bellandī tempus intermīsisset mīlitēsque hībernōrum quiētē reficere ā tantīs labōribus vellet, complūrēs eōdem tempore cīvitātēs renovāre bellī cōnsilia nūntiābantur coniūrātiōnēsque facere.

Cuius reī vērī similis causa adferēbātur, quod Gallīs omnibus cōgnitum esset neque ūllā multitūdine in ūnum locum coāctā resistī posse [ā] Rōmānīs, nec, sī dīversa bella complūrēs eōdem tempore intulissent cīvitātēs, satis auxiliī aut spatiī aut cōpiārum habitūrum exercitum populī Rōmānī ad omnia persequenda; nōn esse autem alicui cīvitātī sortem incommodī recūsandam, sī tālī morā reliquae possent sē vindicāre in lībertātem.

Textus ex ēditiōne Holmes (1914); quantitātēs ad normam ēditiōnis Greenough et rēgulārum nostrārum recognitae. Fontēs et ratiō ēdendī →