Ipse hībernīs perāctīs contrā cōnsuētūdinem in Ītaliam quam maximīs itineribus est profectus, ut mūnicipia et colōniās appellāret, quibus M. Antōniī, quaestōris suī, commendāverat sacerdōtiī petītiōnem.
Contendēbat enim grātiā cum libenter prō homine sibī coniūnctissimō, quem paulō ante praemīserat ad petītiōnem, tum ācriter contrā factiōnem et potentiam paucōrum, quī Antōniī repulsā Caesaris dēcēdentis grātiam convellere cupiēbant.
Hunc etsī augurem prius factum quam Ītaliam attingeret in itinere audierat, tamen nōn minus iūstam sibī causam mūnicipia et colōniās adeundī exīstimāvit, ut iīs grātiās ageret, quod frequentiam atque officium suum Antōniō praestitissent, simulque sē et honōrem suum īnsequentis annī commendāret [petītiōne], proptereā quod īnsolenter adversāriī suī glōriārentur L. Lentulum et C. Marcellum cōnsulēs creātōs quī omnem honōrem et dīgnitātem Caesaris spoliārent, ēreptum Ser. Galbae cōnsulātum, cum is multō plūs grātiā suffrāgiīsque valuisset, quod sibī coniūnctus et familiāritāte et necessitūdine lēgātiōnis esset.