Erat attribūtus Antōniō praefectus equitum C. Volusēnus Quadrātus quī cum eō hībernāret. Hunc Antōnius ad persequendum equitātum hostium mittit.
Volusēnus ad eam virtūtem, quae singulāris erat in eō, māgnum ōdium Commiī adiungēbat, quō libentius id faceret quod imperābātur. Itaque dispositīs īnsidiīs saepius equitēs eius adgressus secunda proelia faciēbat.
Novissimē, cum vehementius contenderētur, ac Volusēnus ipsīus intercipiendī Commiī cupiditāte pertinācius eum cum paucīs īnsecūtus esset, ille autem fugā vehementī Volusēnum prōdūxisset longius, inimīcus hominī repente suōrum invocat fidem atque auxilium, nē sua vulnera per fidem imposita paterentur impūnīta, conversōque equō sē ā cēterīs incautius permittit in praefectum.
Faciunt hoc idem omnēs eius equitēs paucōsque nostrōs convertunt atque īnsequuntur.
Commius incēnsum calcāribus equum coniungit equō Quadrātī lanceāque īnfēstā medium femur eius māgnīs vīribus trāicit.
Praefectō vulnerātō nōn dubitant nostrī resistere et conversīs equīs hostem pellere.
Quod ubī accidit, complūrēs hostium māgnō nostrōrum impetū perculsī vulnerantur ac partim in fugā prōteruntur, partim intercipiuntur; quod [ubī] malum dux equī vēlōcitāte ēvītāvit. Graviter vulnerātus praefectus, ut vītae perīculum aditūrus vidērētur, refertur in castra.
Commius autem sīve expiātō suō dolōre sīve māgnā parte āmissā suōrum lēgātōs ad Antōnium mittit sēque et ibī futūrum, ubī praescrīpserit, ea factūrum, quae imperārit, obsidibus datīs fīrmat;
ūnum illud ōrat, ut timōrī suō concēdātur, nē in cōnspectum veniat cuiusquam Rōmānī. Cuius postulātiōnem Antōnius cum iūdicāret ab iūstō nāscī timōre, veniam petentī dedit, obsidēs accēpit.
Sciō Caesarem singulōrum annōrum singulōs commentāriōs cōnfēcisse; quod ego nōn exīstimāvī mihī esse faciendum, proptereā quod īnsequēns annus, L. Paulō C. Marcellō cōnsulibus, nūllās rēs Galliae habet māgnō opere gestās.
Nē quis tamen ignōrāret, quibus in locīs Caesar exercitusque eō tempore fuissent, pauca esse scrībenda coniungendaque huic commentāriō statuī.