MUNDUS LATĪNUS / AUCTŌRĒSIndex tōtīus sēdis
Nūntiī et litteraeAd legendum et discendum
Mundus Latīnus

Lege Latīnē. Intellege mundum.

Explōrā vocābula →Ad legendum et discendum
Aulus Hirtius · Liber VIII

Caput 32

Commentāriī dē bellō Gallicō

Gradus IVLitterae

At Drappes ūnāque Lucterius, cum legiōnēs Canīniumque adesse cōgnōscerent nec sē sine certā perniciē persequente exercitū putārent prōvinciae fīnēs intrāre posse nec iam līberē vagandī latrōciniōrumque faciendōrum facultātem habērent, in fīnibus cōnsistunt Cadurcōrum.

Ibī cum Lucterius apud suōs cīvēs quondam integrīs rēbus multum potuisset, semperque auctor novōrum cōnsiliōrum māgnam apud barbarōs auctōritātem habēret, oppidum Uxellodūnum, quod in clientēlā fuerat eius, ēgregiē nātūrā locī mūnītum, occupat suīs et Drappetis cōpiīs oppidānōsque sibī coniungit.

Textus ex ēditiōne Holmes (1914); quantitātēs ad normam ēditiōnis Greenough et rēgulārum nostrārum recognitae. Fontēs et ratiō ēdendī →