MUNDUS LATĪNUS / AUCTŌRĒSIndex tōtīus sēdis
Nūntiī et litteraeAd legendum et discendum
Mundus Latīnus

Lege Latīnē. Intellege mundum.

Explōrā vocābula →Ad legendum et discendum
Aulus Hirtius · Liber VIII

Caput 53

Commentāriī dē bellō Gallicō

Gradus IVLitterae

Māgnum hoc testimōnium senātūs erat ūniversī conveniēnsque superiōrī factō. Nam ⟨M.⟩ Marcellus proximō annō, cum impūgnāret Caesaris dīgnitātem, contrā lēgem Pompēī et Crassī retulerat ante tempus ad senātum dē Caesaris prōvinciīs, sententiīsque dictīs discessiōnem faciente Marcellō, quī sibī omnem dīgnitātem ex Caesaris invidiā quaerēbat, senātus frequēns in alia omnia trānsiit.

Quibus nōn frangēbantur animī inimīcōrum Caesaris, sed admonēbantur quō māiōrēs parārent necessitātēs, quibus cōgī posset senātus id probāre, quod ipsī cōnstituissent.

Textus ex ēditiōne Holmes (1914); quantitātēs ad normam ēditiōnis Greenough et rēgulārum nostrārum recognitae. Fontēs et ratiō ēdendī →