MUNDUS LATĪNUS / AUCTŌRĒSIndex tōtīus sēdis
Nūntiī et litteraeAd legendum et discendum
Mundus Latīnus

Lege Latīnē. Intellege mundum.

Explōrā vocābula →Ad legendum et discendum
Aulus Hirtius · Liber VIII

Caput 10

Commentāriī dē bellō Gallicō

Gradus IVLitterae

Huius mūnītiōnis duplex erat cōnsilium. Namque et operum māgnitūdinem et timōrem suum spērābat fīdūciam barbarīs allātūrum, et cum pābulātum frūmentātumque longius esset proficīscendum, parvīs cōpiīs castra mūnītiōne ipsā vidēbat posse dēfendī.

Interim crēbrō paucīs utrimque prōcurrentibus inter bīna castra palūde interiectā contendēbātur; quam tamen palūdem nōn numquam aut nostra auxilia [aut] Gallōrum Germānōrumque trānsībant ācriusque hostēs īnsequēbantur, aut vicissim hostēs eandem trānsgressī nostrōs longius submovēbant.

Accidēbat autem cotīdiānīs pābulātiōnibus (id quod accidere erat necesse, cum rārīs disiectīsque ex aedificiīs pābulum conquīrerētur), ut impedītīs locīs dispersī pābulātōrēs circumvenīrentur;

quae rēs, etsī mediocre dētrimentum iūmentōrum ac servōrum nostrīs adferēbat, tamen stultās cōgitātiōnēs incitābat barbarōrum, atque eō magis, quod Commius, quem profectum ad auxilia Germānōrum arcessenda docuī, cum equitibus vēnerat; quī, tametsī numerō nōn amplius erant D, tamen Germānōrum adventū barbarī īnflābantur.

Textus ex ēditiōne Holmes (1914); quantitātēs ad normam ēditiōnis Greenough et rēgulārum nostrārum recognitae. Fontēs et ratiō ēdendī →