Caesar interim M. Antōnium quaestōrem cum cohortibus XV in Bellovacīs relinquit, nē qua rūrsus novōrum cōnsiliōrum capiendōrum Belgīs facultās darētur.
Ipse reliquās cīvitātēs adit, obsidēs plūrēs imperat, timentēs omnium animōs cōnsōlātiōne sānat.
Cum in Carnūtēs vēnisset, quōrum in cīvitāte superiōre commentāriō Caesar exposuit initium bellī esse ortum, quod praecipuē eōs propter cōnscientiam factī timēre animadvertēbat, quō celerius cīvitātem timōre līberāret, prīncipem sceleris illīus et concitātōrem bellī, Gutuatrum, ad supplicium dēposcit.
Quī etsī nē cīvibus quidem suīs sē committēbat, tamen celeriter omnium cūrā quaesītus in castra perdūcitur.
Cōgitur in eius supplicium Caesar contrā suam nātūram concursū maximō mīlitum, quī eī omnia perīcula et dētrimenta bellī ā Gutuatrō ⟨concitātī⟩ accepta referēbant, adeō ut verberibus exanimātum corpus secūrī ferīrētur.