Repentīnō adventū Caesaris accidit, quod imparātīs disiectīsque accidere fuit necesse, ut sine timōre ūllō rūra colentēs prius ab equitātū opprimerentur quam cōnfugere in oppida possent.
Namque etiam illud vulgāre incursiōnis hostium sīgnum, quod incendiīs aedificiōrum intellegī cōnsuēvit, Caesaris erat interdictō sublātum, nē aut cōpiā pābulī frūmentīque, sī longius prōgredī vellet, dēficerētur, aut hostēs incendiīs terrērentur.
Multīs hominum mīlibus captīs perterritī Biturīgēs; quī prīmum adventum potuerant effugere Rōmānōrum, in fīnitimās cīvitātēs aut prīvātīs hospitiīs cōnfīsī aut societāte cōnsiliōrum cōnfūgerant.
Frūstrā: nam Caesar māgnīs itineribus omnibus locīs occurrit nec dat ūllī cīvitātī spatium dē aliēnā potius quam dē domesticā salūte cōgitandī; quā celeritāte et fidēlēs amīcōs retinēbat et dubitantēs terrōre ad condiciōnēs pācis addūcēbat.
Tālī condiciōne prōpositā Biturīgēs, cum sibī vidērent clēmentiā Caesaris reditum patēre in eius amīcitiam fīnitimāsque cīvitātēs sine ūllā poenā dedisse obsidēs atque in fidem receptās esse, idem fēcērunt.