MUNDUS LATĪNUS / AUCTŌRĒSIndex tōtīus sēdis
Nūntiī et litteraeAd legendum et discendum
Mundus Latīnus

Lege Latīnē. Intellege mundum.

Explōrā vocābula →Ad legendum et discendum
Aulus Hirtius · Liber VIII

Caput 22

Commentāriī dē bellō Gallicō

Gradus IVLitterae

Haec ōrantibus lēgātīs commemorat Caesar: eōdem tempore superiōre annō Bellovacōs cēterāsque Galliae cīvitātēs suscēpisse bellum: pertinācissimē hōs ex omnibus in sententiā permānsisse neque ad sānitātem reliquōrum dēditiōne esse perductōs.

Scīre atque intellegere sē causam peccātī facillimē mortuīs dēlēgārī. Nēminem vērō tantum pollēre, ut invītīs prīncipibus, resistente senātū, omnibus bonīs repūgnantibus īnfīrmā manū plēbis bellum concitāre et gerere posset. Sed tamen sē contentum fore eā poenā quam sibī ipsī contrāxissent.

Textus ex ēditiōne Holmes (1914); quantitātēs ad normam ēditiōnis Greenough et rēgulārum nostrārum recognitae. Fontēs et ratiō ēdendī →