Quod cum animadverterent oppidānī miserrimāque Alesiae memoriā sollicitī similem cāsum obsessiōnis verērentur, maximēque ex omnibus Lucterius, quī fortūnae illīus perīculum fēcerat, monēret frūmentī ratiōnem esse habendam, cōnstituunt omnium cōnsēnsū parte ibī relictā cōpiārum ipsī cum expedītīs ad importandum frūmentum proficīscī.
Eō cōnsiliō probātō proximā nocte duōbus mīlibus armātōrum relictīs reliquōs ex oppidō Drappes et Lucterius ēdūcunt.
Hī paucōs diēs morātī ex fīnibus Cadurcōrum, quī partim rē frūmentāriā sublevāre eōs cupiēbant, partim prohibēre quō minus sūmerent nōn poterant, māgnum numerum frūmentī comparant, nōn numquam autem expedītiōnibus nocturnīs castella nostrōrum adoriuntur.
Quam ob causam C. Canīnius tōtō oppidō mūnītiōnēs circumdare morātur, nē aut opus effectum tuērī nōn possit aut plūrimīs in locīs īnfīrma dispōnat praesidia.