MUNDUS LATĪNUS / AUCTŌRĒSIndex tōtīus sēdis
Nūntiī et litteraeAd legendum et discendum
Mundus Latīnus

Lege Latīnē. Intellege mundum.

Explōrā vocābula →Ad legendum et discendum
Aulus Hirtius · Liber VIII

Caput 8

Commentāriī dē bellō Gallicō

Gradus IVLitterae

Quae Caesar cōnsentientibus plūribus cum cōgnōsset atque ea quae prōpōnerentur cōnsilia plēna prūdentiae longēque ā temeritāte barbarōrum remōta esse iūdicāret, omnibus rēbus īnserviendum statuit, quō celerius hostēs contemptā suā paucitāte prōdīrent in aciem.

Singulāris enim virtūtis veterrimās legiōnēs VII., VIII., VIIII. habēbat, summae speī dēlēctaeque iuventūtis XI., quae octāvō iam stīpendiō tamen in collātiōne reliquārum nōndum eandem vetustātis ac virtūtis cēperat opīniōnem.

Itaque cōnsiliō advocātō, rēbus iīs quae ad sē essent dēlātae omnibus expositīs animōs multitūdinis cōnfīrmat.

Sī forte hostēs trium legiōnum numerō posset ēlicere ad dīmicandum, agminis ōrdinem ita cōnstituit, ut legiōnēs VII., VIII., VIIII. ante omnia īrent impedīmenta, deinde omnium impedīmentōrum agmen, quod tamen erat mediocre, ut in expedītiōnibus esse cōnsuēvit, cōgeret XI., nē māiōris multitūdinis speciēs accidere hostibus posset quam ipsī dēpoposcissent.

Hāc ratiōne paene quadrātō agmine īnstrūctō in cōnspectum hostium celerius opīniōne eōrum exercitum addūcit.

Textus ex ēditiōne Holmes (1914); quantitātēs ad normam ēditiōnis Greenough et rēgulārum nostrārum recognitae. Fontēs et ratiō ēdendī →