Quō malō perterritī oppidānī cūpās sēbō, pice, scandulīs complent; eās ārdentēs in opera prōvolvunt eōdemque tempore ācerrimē proeliantur, ut ab incendiō restinguendō dīmicātiōnis perīculō dēterreant Rōmānōs.
Māgna repente in ipsīs operibus flamma existit. Quaecumque enim per locum praecipitem missa erant, ea vīneīs et aggere suppressa comprehendēbant id ipsum quod morābātur.
Mīlitēs contrā nostrī, quamquam perīculōsō genere proeliī locōque inīquō premēbantur, tamen omnia fortissimō sustinēbant animō.
Rēs enim gerēbātur excelsō locō et in cōnspectū exercitūs nostrī, māgnusque utrimque clāmor oriēbātur.
Ita quam quisque poterat maximē īnsīgnis, quō nōtior testātiorque virtūs esset eius, tēlīs hostium flammaeque sē offerēbat.