MUNDUS LATĪNUS / AUCTŌRĒSIndex tōtīus sēdis
Nūntiī et litteraeAd legendum et discendum
Mundus Latīnus

Lege Latīnē. Intellege mundum.

Explōrā vocābula →Ad legendum et discendum
Aulus Hirtius · Liber VIII

Praefātiō

Commentāriī dē bellō Gallicō

Gradus IVLitterae

Coāctus adsiduīs tuīs vōcibus, Balbe, cum cotīdiāna mea recūsātiō nōn difficultātis excūsātiōnem, sed inertiae vidērētur dēprecātiōnem habēre, difficillimam rem suscēpī.

Caesaris nostrī commentāriōs rērum gestārum Galliae, nōn competentibus superiōribus atque īnsequentibus eius scrīptīs, contexuī novissimumque imperfectum ab rēbus gestīs Alexandrīae cōnfēcī ūsque ad exitum nōn quidem cīvīlis dissēnsiōnis, cuius fīnem nūllum vidēmus, sed vītae Caesaris.

Quōs utinam quī legent scīre possint quam invītus suscēperim scrībendōs, quō facilius caream stultitiae atque arrogantiae crīmine, quī mē mediīs interposuerim Caesaris scrīptīs.

Cōnstat enim inter omnēs nihil tam operōsē ab aliīs esse perfectum, quod nōn hōrum ēlegantiā commentāriōrum superētur:

quī sunt ēditī, nē scientia tantārum rērum scrīptōribus dēesset, adeōque probantur omnium iūdiciō ut praerepta, nōn praebita, facultās scrīptōribus videātur.

Cuius tamen reī māior nostra quam reliquōrum est admīrātiō: cēterī enim, quam bene atque ēmendātē, nōs etiam, quam facile atque celeriter eōs perfēcerit scīmus.

Erat autem in Caesare cum facultās atque ēlegantia summa scrībendī, tum vērissima scientia suōrum cōnsiliōrum explicandōrum.

Mihī nē illud quidem accidit, ut Alexandrīnō atque Āfricānō bellō interessem; quae bella quamquam ex parte nōbīs Caesaris sermōne sunt nōta, tamen aliter audīmus ea, quae rērum novitāte aut admīrātiōne nōs capiunt, aliter, quae prō testimōniō sumus dictūrī.

Sed ego nīmīrum, dum omnēs excūsātiōnis causās colligō nē cum Caesare cōnferar, hōc ipsō crīmen arrogantiae subeō, quod mē iūdiciō cuiusquam exīstimem posse cum Caesare comparārī. Valē.

Textus ex ēditiōne Holmes (1914); quantitātēs ad normam ēditiōnis Greenough et rēgulārum nostrārum recognitae. Fontēs et ratiō ēdendī →