MUNDUS LATĪNUS / AUCTŌRĒSIndex tōtīus sēdis
Nūntiī et litteraeAd legendum et discendum
Mundus Latīnus

Lege Latīnē. Intellege mundum.

Explōrā vocābula →Ad legendum et discendum
Aulus Hirtius · Liber VIII

Caput 41

Commentāriī dē bellō Gallicō

Gradus IVLitterae

Quōrum omnis posteā multitūdō aquātum in ūnum locum conveniēbat sub ipsīus oppidī mūrum, ubī māgnus fōns aquae prōrumpēbat ab eā parte, quae ferē pedum CCC intervāllō flūminis circuitū vacābat.

Hōc fonte prohibērī posse oppidānōs cum optārent reliquī, Caesar ūnus vidēret, ē regiōne eius vīneās agere adversus montem et aggerem extruere coepit māgnō cum labōre et continuā dīmicātiōne.

Oppidānī enim locō superiōre dēcurrunt et ēminus sine perīculō proeliantur multōsque pertināciter succēdentēs vulnerant; nōn dēterrentur tamen mīlitēs nostrī vīneās prōferre et labōre atque operibus locōrum vincere difficultātēs.

Eōdem tempore cunīculōs tēctōs ad vēnās agunt et caput fontis; quod genus operis sine ūllō perīculō et sine suspīciōne hostium facere licēbat.

Extruitur agger in altitūdinem pedum LX, conlocātur in eō turris X tabulātōrum, nōn quidem quae moenibus adaequāret (id enim nūllīs operibus efficī poterat), sed quae superāret fontis fastīgium.

Ex eā cum tēla tormentīs iacērentur ad fontis aditum, nec sine perīculō possent aquārī oppidānī, nōn tantum pecora atque iūmenta, sed etiam māgna hominum multitūdō sitī cōnsūmēbātur.

Textus ex ēditiōne Holmes (1914); quantitātēs ad normam ēditiōnis Greenough et rēgulārum nostrārum recognitae. Fontēs et ratiō ēdendī →