MUNDUS LATĪNUS / AUCTŌRĒSIndex tōtīus sēdis
Nūntiī et litteraeAd legendum et discendum
Mundus Latīnus

Lege Latīnē. Intellege mundum.

Explōrā vocābula →Ad legendum et discendum
Aulus Hirtius · Liber VIII

Caput 5

Commentāriī dē bellō Gallicō

Gradus IVLitterae

Cum fāma exercitūs ad hostēs esset perlāta, calamitāte cēterōrum ductī Carnūtēs dēsertīs vīcīs oppidīsque, quae tolerandae hiemis causā cōnstitūtīs repente exiguīs ad necessitātem aedificiīs incolēbant (nūper enim dēvictī complūra oppida āmīserant), dispersī profugiunt.

Caesar ērumpentēs eō maximē tempore ācerrimās tempestātēs cum subīre mīlitēs nōllet, in oppidō Carnūtum Cēnabō castra pōnit atque in tēcta partim Gallōrum, partim quae collēctīs celeriter strāmentīs [tentōriōrum integendōrum grātiā] erant inaedificāta, mīlitēs compēgit.

Equitēs tamen et auxiliāriōs peditēs in omnēs partēs mittit quāscumque petīsse dīcēbantur hostēs; nec frūstrā:

nam plērumque māgnā praedā potītī nostrī revertuntur. Oppressī Carnūtēs hiemis difficultāte, terrōre perīculī, cum tēctīs expulsī nūllō locō diūtius cōnsistere audērent nec silvārum praesidiō tempestātibus dūrissimīs tegī possent, dispersī māgnā parte āmissā suōrum dissipantur in fīnitimās cīvitātēs.

Textus ex ēditiōne Holmes (1914); quantitātēs ad normam ēditiōnis Greenough et rēgulārum nostrārum recognitae. Fontēs et ratiō ēdendī →