MUNDUS LATĪNUS / AUCTŌRĒSIndex tōtīus sēdis
Nūntiī et litteraeAd legendum et discendum
Mundus Latīnus

Lege Latīnē. Intellege mundum.

Explōrā vocābula →Ad legendum et discendum
Aulus Hirtius · Liber VIII

Caput 52

Commentāriī dē bellō Gallicō

Gradus IVLitterae

Cum omnēs regiōnēs Galliae togātae Caesar percucurrisset, summā celeritāte ad exercitum Nemetocennam rediit legiōnibusque ex omnibus hībernīs ad fīnēs Trēverōrum ēvocātīs eō profectus est ibīque exercitum lūstrāvit.

T. Labiēnum Galliae praefēcit togātae, quō māior eī commendātiō conciliārētur ad cōnsulātūs petītiōnem. Ipse tantum itinerum faciēbat, quantum satis esse ad mūtātiōnem locōrum propter salūbritātem exīstimābat.

Ibī quamquam crēbrō audiēbat Labiēnum ab inimīcīs suīs sollicitārī certiorque fīēbat id agī paucōrum cōnsiliīs, ut interpositā senātūs auctōritāte aliquā parte exercitūs spoliārētur, tamen neque dē Labiēnō crēdidit quicquam neque contrā senātūs auctōritātem ut aliquid faceret addūcī potuit. Iūdicābat enim līberīs sententiīs patrum cōnscrīptōrum causam suam facile obtinērī.

Nam C. Cūriō, tribūnus plēbis, cum Caesaris causam dīgnitātemque dēfendendam suscēpisset, saepe erat senātuī pollicitus, sī quem timor armōrum Caesaris laederet, [et] quoniam Pompēī dominātiō atque arma nōn minimum terrōrem forō īnferrent, discēderet uterque ab armīs exercitūsque dīmitteret: fore eō factō līberam et suī iūris cīvitātem.

Neque hoc tantum pollicitus est, sed etiam SC. per discessiōnem facere coepit; quod nē fieret cōnsulēs amīcīque Pompēī ēvīcērunt atque ita rem morandō discussērunt.

Textus ex ēditiōne Holmes (1914); quantitātēs ad normam ēditiōnis Greenough et rēgulārum nostrārum recognitae. Fontēs et ratiō ēdendī →