[Caesar] cum contrā expectātiōnem omnium Uxellodūnum vēnisset oppidumque operibus clausum animadverteret neque ab oppūgnātiōne recēdī vidēret ūllā condiciōne posse, māgnā autem cōpiā frūmentī abundāre oppidānōs ex perfugīs cōgnōsset, aquā prohibēre hostem temptāre coepit.
Flūmen īnfimam vallem dīvidēbat, quae tōtum paene montem cingēbat, in quō positum erat praeruptum undique oppidum Uxellodūnum.
⟨Hoc⟩ flūmen āvertere locī nātūra prohibēbat: in īnfimīs enim sīc rādīcibus montis ferēbātur, ut nūllam in partem dēpressīs fossīs dērīvārī posset.
Erat autem oppidānīs difficilis et praeruptus eō dēscēnsus, ut prohibentibus nostrīs sine vulneribus ac perīculō vītae neque adīre flūmen neque arduō sē recipere possent ascēnsū.
Quā difficultāte eōrum cōgnitā Caesar sagittāriīs funditōribusque dispositīs, tormentīs etiam quibusdam locīs contrā facillimōs dēscēnsūs conlocātīs aquā flūminis prohibēbat oppidānōs.