L. Domitiō Ap. Claudiō cōnsulibus, discēdēns ab hībernīs Caesar in Ītaliam, ut quotannīs facere cōnsuērat, lēgātīs imperat quōs legiōnibus praefēcerat utī quam plūrimās possint hieme nāvīs aedificandās veterēsque reficiendās cūrent. Eārum modum fōrmamque dēmōnstrat. Ad celeritātem onerandī subductiōnisque paulō facit humiliōrēs quam quibus in nostrō marī ūtī cōnsuēvimus; atque id eō magis, quod propter crēbrās commūtātiōnēs aestuum minus māgnōs ibī fluctūs fierī cōgnōverat; ad onera ac multitūdinem iūmentōrum trānsportandam, paulō lātiōrēs quam quibus in reliquīs ūtimur maribus. Hās omnīs āctuāriās imperat fierī, quam ad rem multum humilitās adiuvat. Ea quae sunt ūsuī ad armandās nāvīs ex Hispāniā adportārī iubet. Ipse conventibus Galliae citeriōris perāctīs in Illyricum proficīscitur, quod ā Pīrūstīs fīnitimam partem prōvinciae incursiōnibus vāstārī audiēbat. Eō cum vēnisset, cīvitātibus mīlitēs imperat certumque in locum convenīre iubet. Quā rē nūntiātā Pīrūstae lēgātōs ad eum mittunt quī doceant nihil eārum rērum pūblicō factum cōnsiliō, sēsēque parātōs esse dēmōnstrant omnibus ratiōnibus dē iniūriīs satisfacere. Perceptā ōrātiōne eōrum Caesar obsidēs imperat eōsque ad certam diem addūcī iubet: nisi ita fēcerint, sēsē bellō cīvitātem persecūtūrum dēmōnstrat. Eīs ad diem adductīs ut imperāverat, arbitrōs inter cīvitātīs dat quī lītem aestiment poenamque cōnstituant.

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →