Hīs rēbus cōgnitīs Caesar legiōnēs equitātumque revocārī atque in itinere resistere iubet, ipse ad nāvīs revertitur; eadem ferē quae ex nūntiīs [litterīs] cōgnōverat cōram perspicit, sīc ut āmissīs circiter XL nāvibus reliquae tamen reficī posse māgnō negōtiō vidērentur.
Itaque ex legiōnibus fabrōs dēligit et ex continentī aliōs arcessī iubet; Labiēnō scrībit ut quam plūrimās possit eīs legiōnibus quae sunt apud eum nāvīs īnstituat. Ipse, etsī rēs erat multae operae ac labōris, tamen commodissimum esse statuit omnīs nāvīs subdūcī et cum castrīs ūnā mūnītiōne coniungī.
In hīs rēbus circiter diēs x cōnsūmit nē nocturnīs quidem temporibus ad labōrem mīlitum intermissīs. Subductīs nāvibus castrīsque ēgregiē mūnītīs eāsdem cōpiās quās ante praesidiō nāvibus relinquit; ipse eōdem unde redierat proficīscitur.
Eō cum vēnisset, māiōrēs iam undique in eum locum cōpiae Britannōrum convēnerant, summā imperī bellīque administrandī commūnī cōnsiliō permissā Cassivellaunō; cuius fīnēs ā maritimīs cīvitātibus flūmen dīvidit, quod appellātur Tamesis, ā marī circiter mīlia passuum LXXX. Huic superiōre tempore cum reliquīs cīvitātibus continentia bella intercesserant; sed nostrō adventū permōtī Britannī hunc tōtī bellō imperiōque praefēcerant.
