MUNDUS LATĪNUS / AUCTŌRĒSIndex tōtīus sēdis
Nūntiī et litteraeAd legendum et discendum
Mundus Latīnus

Lege Latīnē. Intellege mundum.

Explōrā vocābula →Ad legendum et discendum
Gāius Iūlius Caesar · Liber V

Caput 18

Commentāriī dē bellō Gallicō

Imāgō ad librum V, caput 18.
Imāgō ad huius capitis argūmentum illūstrandum creāta.
Gradus IVLitterae

Caesar cōgnitō cōnsiliō eōrum ad flūmen Tamesim in fīnīs Cassivellaunī exercitum dūxit; quod flūmen ūnō omnīnō locō pedibus, atque hōc aegrē, trānsīrī potest. Eō cum vēnisset, animadvertit ad alteram flūminis rīpam māgnās esse cōpiās hostium īnstrūctās; rīpa autem erat acūtīs sudibus praefīxīsque mūnīta, eiusdemque generis sub aquā dēfīxae sudēs flūmine tegēbantur. Hīs rēbus cōgnitīs ā captīvīs perfugīsque Caesar praemissō equitātū cōnfestim legiōnēs subsequī iussit. Sed eā celeritāte atque eō impetū mīlitēs iērunt, cum capite sōlō ex aquā exstārent, ut hostēs impetum legiōnum atque equitum sustinēre nōn possent rīpāsque dīmitterent ac sē fugae mandārent.

Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →