MUNDUS LATĪNUS / AUCTŌRĒSIndex tōtīus sēdis
Nūntiī et litteraeAd legendum et discendum
Mundus Latīnus

Lege Latīnē. Intellege mundum.

Explōrā vocābula →Ad legendum et discendum
Gāius Iūlius Caesar · Liber V

Caput 34

Commentāriī dē bellō Gallicō

Imāgō ad librum V, caput 34.
Imāgō ad huius capitis argūmentum illūstrandum creāta.
Gradus IVLitterae

At barbarīs cōnsilium nōn dēfuit. Nam ducēs eōrum tōtā aciē prōnūntiārī iussērunt nē quis ab locō discēderet; illōrum esse praedam atque illīs reservārī quaecumque Rōmānī relīquissent; proinde omnia in victōriā posita exīstimārent. [Erant et virtūte et numerō pūgnandō parēs.] Nostrī tametsī ab duce et ā fortūnā dēserēbantur, tamen omnem spem salūtis in virtūte pōnēbant; et quotiēns quaeque cohors prōcurrerat, ab eā parte māgnus numerus hostium cadēbat. Quā rē animadversā Ambiorīx prōnūntiārī iubet ut procul tēla coniciant neu propius accēdant, et quam in partem Rōmānī impetum fēcerint cēdant [levitāte armōrum et cotīdiānā exercitātiōne nihil hīs nocērī posse], rūrsus sē ad sīgna recipientīs īnsequantur.

Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →