MUNDUS LATĪNUS / AUCTŌRĒSIndex tōtīus sēdis
Nūntiī et litteraeAd legendum et discendum
Mundus Latīnus

Lege Latīnē. Intellege mundum.

Explōrā vocābula →Ad legendum et discendum
Gāius Iūlius Caesar · Liber V

Caput 57

Commentāriī dē bellō Gallicō

Imāgō ad librum V, caput 57.
Imāgō ad huius capitis argūmentum illūstrandum creāta.
Gradus IVLitterae

Labiēnus, cum et locī nātūrā et manū mūnītissimīs castrīs sēsē tenēret, dē suō ac legiōnis perīculō nihil timēbat; nē quam occāsiōnem reī bene gerendae dīmitteret cōgitābat. Itaque ā Cingetorige atque eius propinquīs ōrātiōne Indūtiomārī cōgnitā, quam in conciliō habuerat, nūntiōs mittit ad fīnitimās cīvitātīs equitēsque undique ēvocat; hīs certam diem conveniendī dīcit. Interim prope cotīdiē cum omnī equitātū Indūtiomārus sub castrīs eius vagābātur, aliās ut situm castrōrum cōgnōsceret, aliās conloquendī aut territandī causā: equitēs plērumque omnēs tēla intrā vallum coniciēbant. Labiēnus suōs intrā mūnītiōnem continēbat timōrisque opīniōnem quibuscumque poterat rēbus augēbat.

Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →