Cum māiōre in diēs contemptiōne Indūtiomārus ad castra accēderet, nocte ūnā intrōmissīs equitibus omnium fīnitimārum cīvitātum quōs arcessendōs cūrāverat, tantā dīligentiā omnīs suōs custōdiīs intrā castra continuit ut nūllā ratiōne ea rēs ēnūntiārī aut ad Trēverōs perferrī posset. Interim ex cōnsuētūdine cotīdiānā Indūtiomārus ad castra accēdit atque ibī māgnam partem diēī cōnsūmit; equitēs tēla coniciunt et māgnā cum contumēliā verbōrum nostrōs ad pūgnam ēvocant. Nūllō ab nostrīs datō respōnsō, ubī vīsum est sub vesperum dispersī ac dissipātī discēdunt. Subitō Labiēnus duābus portīs omnem equitātum ēmittit; praecipit atque interdīcit, prōterritīs hostibus atque in fugam coniectīs (quod fore, sīcut accidit, vidēbat), ūnum omnēs petant Indūtiomārum; neu quis quem prius volneret quam illum interfectum vīderit, quod morā reliquōrum spatium nactum illum effugere nōlēbat; māgna prōpōnit eīs quī occīderint praemia; submittit cohortīs equitibus subsidiō. Comprobat hominis cōnsilium fortūna; et cum ūnum omnēs peterent, in ipsō flūminis vadō dēprehēnsus Indūtiomārus interficitur caputque eius refertur in castra; redeuntīs equitēs quōs possunt cōnsectantur atque occīdunt. Hāc rē cōgnitā omnēs Eburōnum et Nerviōrum quae convēnerant cōpiae discēdunt; paulōque habuit post id factum Caesar quiētiōrem Galliam.

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →