Īnsula nātūrā triquetra, cuius ūnum latus est contrā Galliam. Huius lateris alter angulus, quī est ad Cantium, quō ferē omnēs ex Galliā nāvēs adpelluntur, ad orientem sōlem, īnferior ad merīdiem spectat. Hoc latus pertinet circiter mīlia passuum D. Alterum vergit ad Hispāniam atque occidentem sōlem; quā ex parte est Hibernia, īnsula dīmidiō minor (ut exīstimātur) quam Britannia, sed parī spatiō trānsmissus atque ex Galliā est in Britanniam. In hōc mediō cursū est īnsula quae appellātur Mona; complūrēs praetereā minōrēs subiectae īnsulae exīstimantur; dē quibus īnsulīs nōn nūllī scrīpsērunt diēs continuōs XXX sub brūmam esse noctem. Nōs nihil dē eō percontātiōnibus reperiēbāmus, nisi certīs ex aquā mēnsūrīs breviōrēs esse quam in continentī noctīs vidēbāmus. Huius est longitūdō lateris, ut fert illōrum opīniō, DCC mīlium. Tertium est contrā septentriōnēs, cui partī nūlla est obiecta terra; sed eius angulus lateris maximē ad Germāniam spectat. Hoc mīlium passuum DCCC in longitūdinem esse exīstimātur. Ita omnis īnsula est in circuitū vīciēs centum mīlium passuum.

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →