Britanniae pars interior ab eīs incolitur quōs nātōs in īnsulā ipsī memoriā prōditum dīcunt; maritima pars ab eīs quī praedae ac bellī īnferendī causā ex Belgiō trānsiērunt (quī omnēs ferē eīs nōminibus cīvitātum appellantur quibus ortī ex cīvitātibus eō pervēnērunt) et bellō inlātō ibī remānsērunt atque agrōs colere coepērunt. Hominum est īnfīnīta multitūdō crēberrimaque aedificia ferē Gallicīs cōnsimilia, pecoris māgnus numerus. Ūtuntur aut aere [aut nummō aereō] aut tāleīs ferreīs ad certum pondus exāminātīs prō nummō. Nāscitur ibī plumbum album in mediterrāneīs regiōnibus, in maritimīs ferrum, sed eius exigua est cōpia; aere ūtuntur importātō. Māteria cuiusque generis ut in Galliā est praeter fāgum atque abietem. Leporem et gallīnam et ānserem gustāre fās nōn putant; haec tamen alunt animī voluptātisque causā. Loca sunt temperātiōra quam in Galliā remissiōribus frīgoribus.

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →