Trinobantibus dēfēnsīs atque ab omnī mīlitum iniūriā prohibitīs, Cēnimāgnī, Segontiācī, Ancalitēs, Bibrocī, Cassī lēgātiōnibus missīs sēsē Caesarī dēdunt. Ab hīs cōgnōscit nōn longē ex eō locō oppidum Cassivellaunī abesse silvīs palūdibusque mūnītum, quō satis māgnus hominum pecorisque numerus convēnerit. Oppidum autem Britannī vocant cum silvās impedītās vallō atque fossā mūniērunt, quō incursiōnis hostium vītandae causā convenīre cōnsuērunt. Eō proficīscitur cum legiōnibus; locum reperit ēgregiē nātūrā atque opere mūnītum; tamen hunc duābus ex partibus oppūgnāre contendit. Hostēs paulisper morātī mīlitum nostrōrum impetum nōn tulērunt sēsēque aliā ex parte oppidī ēiēcērunt. Māgnus ibī numerus pecoris repertus, multīque in fugā sunt comprehēnsī atque interfectī.

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →