Itaque cōnfestim dīmissīs nūntiīs ad Ceutronēs, Grudiōs, Levacōs, Pleumoxiōs, Geidumnōs, quī omnēs sub eōrum imperiō sunt, quam maximās possunt manūs cōgunt, et dē imprōvīsō ad Cicerōnis hīberna advolant, nōndum ad eum fāmā dē Titūrī morte perlātā. Huic quoque accidit, quod fuit necesse, ut nōn nūllī mīlitēs, quī līgnātiōnis mūnītiōnisque causā in silvās discessissent, repentīnō equitum adventū interciperentur. Hīs circumventīs, māgnā manū Eburōnēs, Nerviī, Aduatucī atque hōrum omnium sociī et clientēs legiōnem oppūgnāre incipiunt. Nostrī celeriter ad arma concurrunt, vallum cōnscendunt. Aegrē is diēs sustentātur, quod omnem spem hostēs in celeritāte pōnēbant atque hanc adeptī victōriam in perpetuum sē fore victōrēs cōnfīdēbant.

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →