Gallī rē cōgnitā per explōrātōrēs obsidiōnem relinquunt; ad Caesarem omnibus cōpiīs contendunt; haec erant armāta circiter mīlia LX. Cicerō datā facultāte Gallum ab eōdem Verticōne quem suprā dēmōnstrāvimus repetit quī litterās ad Caesarem dēferat; hunc admonet iter cautē dīligenterque faciat; perscrībit in litterīs hostīs ab sē discessisse omnemque ad eum multitūdinem convertisse. Quibus litterīs circiter mediā nocte Caesar adlātīs suōs facit certiōrēs eōsque ad dīmicandum animō cōnfīrmat. Posterō diē lūce prīmā movet castra, et circiter mīlia passuum IIII prōgressus trāns vallem et rīvum multitūdinem hostium cōnspicātur. Erat māgnī perīculī rēs tantulīs cōpiīs inīquō locō dīmicāre; tum, quoniam obsidiōne līberātum Cicerōnem sciēbat, aequō animō remittendum dē celeritāte exīstimābat. Cōnsīdit et quam aequissimō potest locō castra commūnit. Atque haec, etsī erant exigua per sē, vix hominum mīlium VII, praesertim nūllīs cum impedīmentīs, tamen angustiīs viārum quam maximē potest contrahit, eō cōnsiliō ut in summam contemptiōnem hostibus veniat. Interim speculātōribus in omnīs partīs dīmissīs explōrat quō commodissimē itinere vallem trānsīre possit.

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →