MUNDUS LATĪNUS / AUCTŌRĒSIndex tōtīus sēdis
Nūntiī et litteraeAd legendum et discendum
Mundus Latīnus

Lege Latīnē. Intellege mundum.

Explōrā vocābula →Ad legendum et discendum
Gāius Iūlius Caesar · Liber V

Caput 54

Commentāriī dē bellō Gallicō

Imāgō ad librum V, caput 54.
Imāgō ad huius capitis argūmentum illūstrandum creāta.
Gradus IVLitterae

At Caesar, prīncipibus cuiusque cīvitātis ad sē ēvocātīs, aliās territandō, cum sē scīre quae fierent dēnūntiāret, aliās cohortandō, māgnam partem Galliae in officiō tenuit. Tamen Senonēs, quae est cīvitās in prīmīs fīrma et māgnae inter Gallōs auctōritātis, Cavarinum, quem Caesar apud eōs rēgem cōnstituerat (cuius frāter Moritasgus adventū in Galliam Caesaris, cuiusque māiōrēs rēgnum obtinuerant), interficere pūblicō cōnsiliō cōnātī, cum ille praesēnsisset ac profūgisset, ūsque ad fīnīs īnsecūtī rēgnō domōque expulērunt; et missīs ad Caesarem satisfaciendī causā lēgātīs, cum is omnem ad sē senātum venīre iussisset, dictō audientēs nōn fuērunt. Ac tantum apud hominēs barbarōs valuit esse aliquōs repertōs prīncipēs bellī īnferendī, tantamque omnibus voluntātum commūtātiōnem attulit ut — praeter Haeduōs et Rēmōs, quōs praecipuō semper honōre Caesar habuit, alterōs prō vetere ac perpetuā ergā populum Rōmānum fidē, alterōs prō recentibus Gallicī bellī officiīs — nūlla ferē cīvitās fuerit nōn suspecta nōbīs. Idque adeō haud sciō mīrandumne sit, cum complūribus aliīs dē causīs, tum maximē quod quī virtūte bellī omnibus gentibus praeferēbantur, tantum sē eius opīniōnis dēperdidisse ut populī Rōmānī imperia perferrent, gravissimē dolēbant.

Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →