Septimō oppūgnātiōnis diē maximō coörtō ventō ferventīs fūsilēs ex argillā glandīs fundīs et fervefacta iacula in casās, quae mōre Gallicō strāmentīs erant tēctae, iacere coepērunt. Hae celeriter ignem comprehendērunt et ventī māgnitūdine in omnem locum castrōrum distulērunt. Hostēs maximō clāmōre, sīc utī partā iam atque explōrātā victōriā, turrīs testūdinēsque agere et scālīs vallum adscendere coepērunt. At tanta mīlitum virtūs atque ea praesentia animī fuit ut, cum undique flammā torrērentur maximāque tēlōrum multitūdine premerentur suaque omnia impedīmenta atque omnīs fortūnās cōnflagrāre intellegerent, nōn modo [dēmigrandī causā] dē vallō dēcēderet nēmō, sed paene nē respiceret quidem quisquam; ac tum omnēs ācerrimē fortissimēque pūgnārent. Hic diēs nostrīs longē gravissimus fuit; sed tamen hunc habuit ēventum ut eō diē maximus numerus hostium volnerārētur atque interficerētur, ut sē sub ipsō vallō cōnstīpāverant recessumque prīmīs ultimī nōn dabant. Paulum quidem intermissā flammā et quōdam locō turrī adāctā et contingente vallum, tertiae cohortis centuriōnēs ex eō quō stābant locō recessērunt suōsque omnīs remōvērunt; nūtū vōcibusque hostēs sī introīre vellent vocāre coepērunt, quōrum prōgredī ausus est nēmō. Tum ex omnī parte lapidibus coniectīs dēturbātī turrisque succēnsa est.

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →