Quibus omnibus rēbus hostēs invītātī cōpiās trādūcunt aciemque inīquō locō cōnstituunt; nostrīs vērō etiam dē vallō dēductīs propius accēdunt et tēla intrā mūnītiōnem ex omnibus partibus coniciunt praecōnibusque circummissīs prōnūntiārī iubent, seu quis Gallus seu Rōmānus velit ante hōram tertiam ad sē trānsīre, sine perīculō licēre; post id tempus nōn fore potestātem. Ac sīc nostrōs contempsērunt ut obstrūctīs in speciem portīs singulīs ōrdinibus caespitum, quod eā nōn posse intrōrumpere vidēbantur, aliī vallum manū scindere, aliī fossās complēre inciperent. Tum Caesar omnibus portīs ēruptiōne factā equitātūque ēmissō celeriter hostīs in fugam dat, sīc utī omnīnō pūgnandī causā resisteret nēmō; māgnumque ex eīs numerum occīdit atque omnīs armīs exuit.

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →