Subductīs nāvibus conciliōque Gallōrum Samarobrīvae perāctō, quod eō annō frūmentum in Galliā propter siccitātīs angustius prōvēnerat, coāctus est aliter ac superiōribus annīs exercitum in hībernīs conlocāre legiōnēsque in plūrīs cīvitātīs distribuere; ex quibus ūnam in Morīnōs dūcendam C. Fabiō lēgātō dedit, alteram in Nerviōs Q. Cicerōnī, tertiam in Esuviōs L. Rōsciō; quārtam in Rēmīs cum T. Labiēnō in cōnfīniō Trēverōrum hiemāre iussit; trēs in Bellovacīs conlocāvit; hīs M. Crassum et L. Munātium Plancum et C. Trebōnium lēgātōs praefēcit. Ūnam legiōnem, quam proximē trāns Padum cōnscrīpserat, et cohortīs v in Eburōnēs, quōrum pars maxima est inter Mosam ac Rhēnum, quī sub imperiō Ambiorigis et Catuvolcī erant, mīsit. Hīs mīlitibus Q. Titūrium Sabīnum et L. Aurunculēium Cottam lēgātōs praeesse iussit. Ad hunc modum distribūtīs legiōnibus facillimē inopiae frūmentāriae sēsē medērī posse exīstimāvit. Atque hārum tamen omnium legiōnum hīberna, praeter eam quam L. Rōsciō in pācātissimam et quiētissimam partem dūcendam dederat, mīlibus passuum C continēbantur. Ipse intereā, quoad legiōnēs conlocātās mūnītaque hīberna cōgnōvisset, in Galliā morārī cōnstituit.

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →