MUNDUS LATĪNUS / AUCTŌRĒSIndex tōtīus sēdis
Nūntiī et litteraeAd legendum et discendum
Mundus Latīnus

Lege Latīnē. Intellege mundum.

Explōrā vocābula →Ad legendum et discendum
Gāius Iūlius Caesar · Liber V

Caput 7

Commentāriī dē bellō Gallicō

Imāgō ad librum V, caput 7.
Imāgō ad huius capitis argūmentum illūstrandum creāta.
Gradus IVLitterae

Quā rē cōgnitā Caesar, quod tantum cīvitātī Haeduae dīgnitātis tribuēbat, coercendum atque dēterrendum quibuscumque rēbus posset Dumnorigem statuēbat; quod longius eius āmentiam prōgredī vidēbat, prōspiciendum nē quid sibī ac reī pūblicae nocēre posset. Itaque diēs circiter xxv in eō locō commorātus, quod Cōrus ventus nāvigātiōnem impediēbat, quī māgnam partem omnis temporis in hīs locīs flāre cōnsuēvit, dabat operam ut in officiō Dumnorigem continēret; nihilō tamen sēcius omnia eius cōnsilia cognōsceret. Tandem idōneam nactus tempestātem mīlitēs equitēsque cōnscendere nāvīs iubet. At omnium impedītīs animīs Dumnorīx cum equitibus Haeduōrum ā castrīs īnsciente Caesare domum discēdere coepit. Quā rē nūntiātā Caesar, intermissā profectiōne atque omnibus rēbus postpositīs, māgnam partem equitātūs ad eum īnsequendum mittit retrahīque imperat; sī vim faciat neque pāreat, interficī iubet; nihil hunc sē absente prō sānō factūrum arbitrātus quī praesentis imperium neglēxisset. Ille autem revocātus resistere ac sē manū dēfendere suōrumque fidem implōrāre coepit, saepe clāmitāns līberum sē līberaeque esse cīvitātis. Illī, ut erat imperātum, circumsistunt hominem atque interficiunt; at equitēs Haeduī ad Caesarem omnēs revertuntur.

Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →