Hīs rēbus permōtus Q. Titūrius, cum procul Ambiorigem suōs cohortantem cōnspexisset, interpretem suum Cn. Pompēium ad eum mittit rogātum ut sibī mīlitibusque parcat. Ille appellātus respondet: ‘Sī velit sēcum conloquī, licēre; spērāre ā multitūdine impetrārī posse quod ad mīlitum salūtem pertineat; ipsī vērō nihil nocitum īrī, inque eam rem sē suam fidem interpōnere.’ Ille cum Cottā sauciō commūnicat, sī videātur, pūgnā ut excēdant et cum Ambiorige ūnā conloquantur: spērāre sē ab eō dē suā ac mīlitum salūte impetrārī posse. Cotta sē ad armātum hostem itūrum negat atque in eō persevērat.

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →