Arpinēius et Iūnius quae audierant ad lēgātōs dēferunt. Illī repentīnā rē perturbātī, etsī ab hoste ea dīcēbantur, tamen nōn neglegenda exīstimābant; maximēque hāc rē permovēbantur, quod cīvitātem īgnōbilem atque humilem Eburōnum suā sponte populō Rōmānō bellum facere ausam vix erat crēdendum. Itaque ad cōnsilium rem dēferunt māgnaque inter eōs exsistit contrōversia. L. Aurunculēius complūrēsque tribūnī mīlitum et prīmōrum ōrdinum centuriōnēs nihil temerē agendum, neque ex hībernīs iniussū Caesaris discēdendum exīstimābant; quantāsvīs [māgnās] cōpiās etiam Germānōrum sustinērī posse mūnītīs hībernīs docēbant; rem esse testimōniō, quod prīmum hostium impetum multīs ultrō volneribus inlātīs fortissimē sustinuerint; rē frūmentāriā nōn premī; intereā et ex proximīs hībernīs et ā Caesare conventūra subsidia; postrēmō, quid esse levius aut turpius quam auctōre hoste dē summīs rēbus capere cōnsilium?

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →