MUNDUS LATĪNUS / AUCTŌRĒSIndex tōtīus sēdis
Nūntiī et litteraeAd legendum et discendum
Mundus Latīnus

Lege Latīnē. Intellege mundum.

Explōrā vocābula →Ad legendum et discendum
Gāius Iūlius Caesar · Liber V

Caput 26

Commentāriī dē bellō Gallicō

Imāgō ad librum V, caput 26.
Imāgō ad huius capitis argūmentum illūstrandum creāta.
Gradus IVLitterae

Diēbus circiter xv quibus in hīberna ventum est, initium repentīnī tumultūs ac dēfectiōnis ortum est ab Ambiorige et Catuvolcō; quī, cum ad fīnīs rēgnī suī Sabīnō Cottaeque praestō fuissent frūmentumque in hīberna comportāvissent, Indūtiomārī Trēverī nūntiīs impulsī suōs concitāvērunt subitōque oppressīs lignātōribus māgnā manū ad castra oppūgnanda vēnērunt. Cum celeriter nostrī arma cēpissent vallumque adscendissent, atque ūnā ex parte Hispānīs equitibus ēmissīs equestrī proeliō superiōrēs fuissent, dēspērātā rē hostēs suōs ab oppūgnātiōne redūxērunt. Tum suō mōre conclāmāvērunt utī aliquī ex nostrīs ad conloquium prōdīret: habēre sēsē quae dē rē commūnī dīcere vellent, quibus rēbus contrōversiās minuī posse spērārent.

Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →