Hīs rēbus cōnstitūtīs Caesar ad portum Itium cum legiōnibus pervenit. Ibī cōgnōscit LX nāvīs, quae in Meldīs factae erant, tempestāte rēiectās cursum tenēre nōn potuisse atque eōdem unde erant profectae revertisse; reliquās parātās ad nāvigandum atque omnibus rēbus īnstrūctās invenit. Eōdem equitātus tōtīus Galliae convenit, numerō mīlia IIII, prīncipēsque ex omnibus cīvitātibus; ex quibus perpaucōs, quōrum in sē fidem perspexerat, relinquere in Galliā, reliquōs obsidum locō sēcum dūcere dēcrēverat, quod, cum ipse abesset, mōtum Galliae verēbātur.

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →